Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 521-547

Iamque rubēscēbat stellīs Aurōra fugātīs

cum procul obscūrōs collīs humilemque vidēmus

Ītaliam. Ītaliam prīmus conclāmat Achātēs,

Ītaliam laetō sociī clāmōre salūtant.

Tum pater Anchīsēs magnum crātēra corōnā525

induit implēvitque merō, dīvōsque vocāvit

stāns celsā in puppī:

'Dī maris et terrae tempestātumque potentēs,

ferte viam ventō facilem et spīrāte secundī.'

Crēbrēscunt optātae aurae portusque patēscit530

iam propior, templumque appāret in arce Minervae;

Vēla legunt sociī et prōrās ad lītora torquent.

Portus ab Eurōō flūctū curvātus in arcum,

obiectae salsā spūmant aspergine cautēs,

ipse latet: geminō dēmittunt bracchia mūrō535

turrītī scopulī refugitque ab lītore templum.

Quattuor hīc, prīmum ōmen, equōs in grāmine vīdī

tondentīs campum lātē, candōre nivālī.

Et pater Anchīsēs 'Bellum, ō terra hospita, portās:

bellō armantur equī, bellum haec armenta minantur.540

Sed tamen īdem ōlim currū succēdere suētī

quadripedēs et frēna iugō concordia ferre:

spēs et pācis' ait. Tum nūmina sāncta precāmur

Palladis armisonae, quae prīma accēpit ovantīs,

et capita ante ārās Phrygiō vēlāmur amictū,545

praeceptīsque Helenī, dederat quae maxima, rīte

Iūnōnī Argīvae iussōs adolēmus honōrēs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-521-547