Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 374-440

'Nāte deā (nam tē maiōribus īre per altum

auspiciīs manifesta fidēs; sīc fāta deum rēx375

sortītur volvitque vicēs, is vertitur ōrdō),

pauca tibi ē multīs, quō tūtior hospita lūstrēs

aequora et Ausoniō possīs cōnsīdere portū,

expediam dictīs; prohibent nam cētera Parcae

scīre Helenum fārīque vetat Sāturnia Iūnō.380

Prīncipiō Ītaliam, quam tū iam rēre propinquam

vīcīnōsque, ignāre, parās invādere portūs,

longa procul longīs via dīvidit invia terrīs.

Ante et Trīnacriā lentandus rēmus in undā

et salis Ausoniī lūstrandum nāvibus aequor385

īnfernīque lacūs Aeaeaeque īnsula Circae,

quam tūtā possīs urbem compōnere terrā.

Signa tibī dīcam, tū condita mente tenētō:

Cum tibi sollicitō sēcrētī ad flūminis undam

lītoreīs ingēns inventa sub īlicibus sūs390

trīgintā capitum fētūs ēnīxa iacēbit,

alba solō recubāns, albī circum ūbera nātī,

is locus urbis erit, requiēs ea certa labōrum.

Nec tū mēnsārum morsūs horrēsce futūrōs:

Fāta viam invenient aderitque vocātus Apollō.395

Hās autem terrās Italīque hanc lītoris ōram,

proxima quae nostrī perfunditur aequoris aestū,

effuge; cūncta malīs habitantur moenia Grāīs.

Hīc et Nāryciī posuērunt moenia Locrī,

et Sallentīnōs obsēdit mīlite campōs400

Lyctius Īdomeneus; hīc illa ducis Meliboeī

parva Philoctētae subnīxa Petēlia mūrō.

Quīn ubi trānsmissae steterint trāns aequora classēs

et positīs ārīs iam vōta in lītore solvēs,

purpureō vēlāre comās adopertus amictū,405

nē qua inter sānctōs ignīs in honōre deōrum

hostīlis faciēs occurrat et ōmina turbet.

Hunc sociī mōrem sacrōrum, hunc ipse tenētō;

hāc castī maneant in rēligiōne nepōtēs.

Ast ubi dīgressum Siculae tē admōverit ōrae410

ventus, et angustī rārēscent claustra Pelōrī,

laeva tibī tellūs et longō laeva petantur

aequora circuïtū; dextrum fuge lītus et undās.

Haec loca vī quondam et vāstā convulsa ruīnā

(tantum aevī longinqua valet mūtāre vetustās)415

dissiluisse ferunt, cum prōtinus utraque tellūs

ūna foret: vēnit mediō vī pontus et undīs

Hesperium Siculō latus abscidit, arvaque et urbēs

lītore dīductās angustō interluit aestū.

Dextrum Scylla latus, laevum implācāta Charybdis420

obsidet, atque īmō barathrī ter gurgite vāstōs

sorbet in abruptum flūctūs rūrsusque sub aurās

ērigit alternōs, et sīdera verberat undā.

At Scyllam caecīs cohibet spēlunca latebrīs

ōra exsertantem et nāvīs in saxa trahentem.425

Prīma hominis faciēs et pulchrō pectore virgō

pūbe tenus, postrēma immānī corpore pistrix

delphīnum caudās uterō commissa lupōrum.

Praestat Trīnacriī mētās lūstrāre Pachӯnī

cessantem, longōs et circumflectere cursūs,430

quam semel īnfōrmem vāstō vīdisse sub antrō

Scyllam et caeruleīs canibus resonantia saxa.

Praetereā, sī qua est Helenō prūdentia vātī,

sī qua fidēs, animum sī vērīs implet Apollō,

ūnum illud tibi, nāte deā, prōque omnibus ūnum435

praedīcam et repetēns iterumque iterumque monēbō,

Iūnōnis magnae prīmum prece nūmen adōrā,

Iūnōnī cane vōta libēns dominamque potentem

supplicibus superā dōnīs: sīc dēnique victor

Trīnacriā fīnīs Italōs mittēre relictā.440

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-374-440