Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 356-373

Iamque diēs alterque diēs prōcessit, et aurae

vēla vocant tumidōque īnflātur carbasus Austrō:

Hīs vātem adgredior dictīs ac tālia quaesō:

'Trōiugena, interpres dīvum, quī nūmina Phoebī,

quī tripodas Clariī et laurūs, quī sīdera sentīs360

et volucrum linguās et praepetis ōmina pennae,

fāre age (namque omnis cursum mihi prōspera dīxit

rēligiō, et cūnctī suāsērunt nūmine dīvī

Ītaliam petere et terrās temptāre repostās;

sōla novum dictūque nefās Harpyia Celaenō365

prōdigium canit et trīstīs dēnūntiat īrās

obscēnamque famem), quae prīma perīcula vītō?

quidve sequēns tantōs possim superāre labōrēs?'

Hīc Helenus caesīs prīmum dē mōre iuvencīs

exōrat pācem dīvum vittāsque resolvit370

sacrātī capitis, mēque ad tua līmina, Phoebe,

ipse manū multō suspēnsum nūmine dūcit,

atque haec deinde canit dīvīnō ex ōre sacerdōs:

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-356-373