Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 192-257

Postquam altum tenuēre ratēs nec iam amplius ūllae

appārent terrae, caelum undique et undique pontus,

tum mihi caeruleus suprā caput astitit imber

noctem hiememque ferēns, et inhorruit unda tenebrīs.195

Continuō ventī volvunt mare magnaque surgunt

aequora, dispersī iactāmur gurgite vāstō;

Involvēre diem nimbī et nox ūmida caelum

abstulit, ingeminant abruptīs nūbibus ignēs,

Excutimur cursū et caecīs errāmus in undīs.200

Ipse diem noctemque negat discernere caelō

nec meminisse viae mediā Palinūrus in undā.

Trīs adeō incertōs caecā cālīgine sōlēs

errāmus pelagō, totidem sine sīdere noctēs.

quārtō terra diē prīmum sē attollere tandem205

vīsa, aperīre procul montīs ac volvere fūmum.

Vēla cadunt, rēmīs īnsurgimus; haud mora, nautae

adnīxī torquent spūmās et caerula verrunt.

Servātum ex undīs Strophadum mē lītora prīmum

excipiunt. Strophades Grāiō stant nōmine dictae210

īnsulae Īoniō in magnō, quās dīra Celaenō

Harpyïaeque colunt aliae, Phīnēïa postquam

clausa domus mēnsāsque metū līquēre priōrēs.

Trīstius haud illīs mōnstrum, nec saevior ūlla

pestis et īra deum Stygiīs sēsē extulit undīs.215

Virgineī volucrum vultūs, foedissima ventris

prōluviēs uncaeque manūs et pallida semper

ōra famē.

Hūc ubi dēlātī portūs intrāvimus, ecce

laeta boum passim campīs armenta vidēmus220

caprigenumque pecus nūllō custōde per herbās.

Inruimus ferrō et dīvōs ipsumque vocāmus

in partem praedamque Iovem; tum lītore curvō

exstruimusque torōs dapibusque epulāmur opīmīs.

At subitae horrificō lāpsū dē montibus adsunt225

Harpyïae et magnīs quatiunt clangōribus ālās,

dīripiuntque dapēs contāctūque omnia foedant

immundō; tum vōx taetrum dīra inter odōrem.

Rūrsum in sēcessū longō sub rūpe cavātā

[arboribus clausam circum atque horrentibus umbrīs]230

īnstruimus mēnsās ārīsque repōnimus ignem;

rūrsum ex dīversō caelī caecīsque latebrīs

turba sonāns praedam pedibus circumvolat uncīs,

polluit ōre dapēs. Sociīs tunc arma capessant

ēdīcō, et dīrā bellum cum gente gerendum.235

Haud secus ac iussī faciunt tēctōsque per herbam

dispōnunt ēnsīs et scūta latentia condunt.

Ergō ubi dēlāpsae sonitum per curva dedēre

lītora, dat signum speculā Mīsēnus ab altā

aere cavō. invādunt sociī et nova proelia temptant,240

obscēnās pelagī ferrō foedāre volucrīs.

sed neque vim plūmīs ūllam nec vulnera tergō

accipiunt, celerīque fugā sub sīdera lāpsae

sēmēsam praedam et vēstīgia foeda relinquunt.

Ūna in praecelsā cōnsēdit rūpe Celaenō,245

īnfēlīx vātēs, rumpitque hanc pectore vōcem;

'Bellum etiam prō caede boum strātīsque iuvencīs,

Lāomedontiadae, bellumne īnferre parātis

et patriō Harpyïās īnsontīs pellere rēgnō?

Accipite ergō animīs atque haec mea fīgite dicta,250

quae Phoebō pater omnipotēns, mihi Phoebus Apollō

praedīxit, vōbīs Furiārum ego maxima pandō.

Ītaliam cursū petitis ventīsque vocātīs:

ībitis Ītaliam portūsque intrāre licēbit.

sed nōn ante datam cingētis moenibus urbem255

quam vōs dīra famēs nostraeque iniūria caedis

ambēsās subigat mālīs absūmere mēnsās.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-192-257