Gallic War

Caesar BG 1.31 read aloud (JR)

Eō conciliō dīmissō, īdem prīncipēs cīvitātum quī ante fuerant ad Caesarem revertērunt petiēruntque utī sibi sēcrētō [in occultō] dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret. Eā rē impetrātā, sēsē omnēs flentēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt: nōn minus sē id contendere et labōrāre nē ea quae dīxissent ēnūntiārentur, quam utī ea quae vellent impetrārent; proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent. Locūtus est prō hīs Dīviciācus Aeduus: Galliae tōtīus factiōnēs esse duās; hārum alterīus prīncipātum tenēre Aeduōs, alterīus Arvernōs. Hī cum tantopere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur. Hōrum prīmō circiter mīlia XV Rhēnum trānsīsse; posteāquam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī ac barbarī adamāssent, trāductōs plūrēs; nunc esse in Galliā ad centum et vīginti mīlium numerum. Cum hīs Aeduōs eōrumque clientēs semel atque iterum armīs contendisse; magnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse. Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs, quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitiō atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis et iūre iūrandō cīvitātem obstringere, sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs quō minus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent. Ūnum sē esse ex omnī cīvitāte Aeduōrum quī addūcī nōn potuerit ut iūrāret aut līberōs suōs obsidēs daret. Ob eam rem sē ex cīvitāte profūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium postulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur. Sed pēius victōribus Sēquanīs quam Aeduīs victīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset et nunc dē alterā parte tertiā Sēquanōs dēcēdere iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus ante Harūdum mīlia hominum XXIIIĪ ad eum vēnissent, quibus locus ac sēdēs parārentur. Futūrum esse paucīs annīs utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent; neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit Admagetobrigae, superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cuiusque līberōs poscere, et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sī qua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem eius facta sit. Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium: nōn posse eius imperia diūtius sustinēre. Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxilī, omnibus Gallīs idem esse faciendum quod Helvētiī fēcerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium, aliās sēdēs remōtās ā Germānīs petant fortūnamque quaecumque accidat experiantur. Haec sī ēnūntiāta Ariovistō sint, nōn dubitāre quīn dē omnibus obsidibus quī apud eum sint gravissimum supplicium sūmat. Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse nē māior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.

Caesar BG 1.32 read aloud (JR)

Hāc ōrātiōne ab Dīviciācō habitā, omnēs quī aderant magnō flētū auxilium ā Caesare petere coepērunt.  Animadvertit Caesar ūnōs ex omnibus Sēquanōs nihil eārum rērum facere quās cēterī facerent sed trīstēs capite dēmissō terram intuērī. Eius reī quae causa esset mīrātus ex ipsīs quaesiit. Nihil Sēquanī respondēre, sed in eādem trīstitiā tacitī permanēre. Cum ab hīs saepius quaereret neque ūllam omnīnō vōcem exprimere posset, īdem Dīviciācus Aeduus respondit: hōc esse miseriōrem et graviōrem fortūnam Sēquanōrum quam reliquōrum, quod sōlī nē in occultō quidem querī neque auxilium implōrāre audērent absentisque Ariovistī crūdēlitātem, velut sī cōram adesset, horrērent; proptereā quod reliquīs tamen fugae facultās darētur, Sēquanīs vērō, quī intrā fīnēs suōs Ariovistum recēpissent, quōrum oppida omnia in potestāte eius essent, omnēs cruciātūs essent perferendī.

Caesar BG 1.33 read aloud (JR)

Hīs rēbus cognitīs Caesar Gallōrum animōs verbīs cōnfirmāvit pollicitusque est sibi eam rem cūrae futūram; magnam sē habēre spem et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. Hāc ōrātiōne habitā, concilium dīmīsit. Et secundum ea multae rēs eum hortābantur quārē sibi eam rem cōgitandam et suscipiendam putāret; in prīmīs quod Aeduōs, frātrēs cōnsanguineōsque saepe numerō ā senātū appellātōs, in servitūte atque in diciōne vidēbat Germānōrum tenērī eōrumque obsidēs esse apud Ariovistum ac Sēquanōs intellegēbat; quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur. Paulātim autem Germānōs cōnsuēscere Rhēnum trānsīre et in Galliam magnam eōrum multitūdinem venīre populō Rōmānō perīculōsum vidēbat. Neque sibi hominēs ferōs ac barbarōs temperātūrōs exīstimābat quīn, cum omnem Galliam occupāvissent, ut ante Cimbrī Teutonīque fēcissent, in prōvinciam exīrent atque inde in Ītaliam contenderent, praesertim cum Sēquanōs ā prōvinciā nostrā Rhodanus dīvideret; quibus rēbus quam mātūrrimē occurrendum putābat. Ipse autem Ariovistus tantōs sibi spīritūs, tantam arrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur.

Caesar BG 1.34 read aloud (JR)

Quam ob rem placuit eī ut ad Ariovistum lēgātōs mitteret, quī ab eō postulārent utī aliquem locum medium utrīusque colloquiō dēligeret: velle sēsē dē rē pūblicā et summīs utrīusque rēbus cum eō agere. Eī lēgātiōnī Ariovistus respondit: sī quid ipsī ā Caesare opus esset, sēsē ad eum ventūrum fuisse; sī quid ille sē velit, illum ad sē venīre oportēre. Praetereā sē neque sine exercitū in eās partēs Galliae venīre audēre quās Caesar possidēret, neque exercitum sine magnō commeātū atque mōlīmentō in ūnum locum contrahere posse. Sibi autem mīrum vidērī quid in suā Galliā, quam bellō vīcisset, aut Caesarī aut omnīnō populō Rōmānō negōtī esset.

Caesar BG 1.35 read aloud (JR)

Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit: quoniam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō adfectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ā senātū appellātus esset, hanc sibi populōque Rōmānō grātiam referret ut in colloquium venīre invītātus gravārētur neque dē commūnī rē dīcendum sibi et cognōscendum putāret, haec esse quae ab eō postulāret: prīmum nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret; deinde obsidēs quōs habēret ab Aeduīs redderet Sēquanīsque permitteret ut quōs illī habērent voluntāte eius reddere illīs licēret; nēve Aeduōs iniūriā lacesseret nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. Sī id ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram; sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam M. Messālā, M. Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset utī quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Aeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, sē Aeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.

Caesar BG 1.36 read aloud (JR)

Ad haec Ariovistus respondit: iūs esse bellī ut quī vīcissent eīs quōs vīcissent quem ad modum vellent imperārent. Item populum Rōmānum victīs nōn ad alterīus praescrīptum, sed ad suum arbitrium imperāre cōnsuēsse. Sī ipse populō Rōmānō nōn praescrīberet quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sēse ā populō Rōmānō in suō iūre impedīrī. Aeduōs sibi, quoniam bellī fortūnam temptāssent et armīs congressī ac superātī essent, stīpendiāriōs esse factōs. Magnam Caesarem iniūriam facere, quī suō adventū vectīgālia sibi dēteriōra faceret. Aeduīs sē obsidēs redditūrum nōn esse, neque hīs neque eōrum sociīs iniūriā bellum inlātūrum, sī in eō manērent quod convēnisset stīpendiumque quotannīs penderent; sī id nōn fēcissent, longē hīs frāternum nōmen populī Rōmānī āfutūrum. Quod sibi Caesar dēnūntiāret sē Aeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisse. Cum vellet, congrederētur: intellēctūrum quid invictī Germānī, exercitātissimī in armīs, quī inter annōs XIIIĪ tēctum nōn subīssent, virtūte possent.

Caesar BG 1.37 read aloud (JR)

Haec eōdem tempore Caesarī mandāta referēbantur, et lēgātī ab Aeduīs et ā Trēverīs veniēbant: Aeduī questum quod Harūdēs, quī nūper in Galliam trānsportātī essent, fīnēs eōrum populārentur: sēsē nē obsidibus quidem datīs pācem Ariovistī redimere potuisse; Trēverī autem, pāgōs centum Suēbōrum ad rīpās Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnārentur; hīs praeesse Nasuam et Cimbērium frātrēs. Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibi exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēbōrum cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset. Itaque rē frūmentāriā quam celerrimē potuit comparātā, magnīs itineribus ad Ariovistum contendit.

Caesar BG 1.38 read aloud (JR)

Cum trīduī viam prōcessisset, nūntiātum est eī Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum maximum Sēquanōrum, contendere trīduīque viam ā suīs fīnibus prōfecisse. Id nē accideret, magnō opere sibi praecavendum Caesar exīstimābat. Namque omnium rērum quae ad bellum ūsuī erant summa erat in eō oppidō facultās; idque nātūrā locī sīc mūniēbātur ut magnam ad dūcendum bellum daret facultātem, proptereā quod flūmen Dūbis ut circinō circumductum paene tōtum oppidum cingit; reliquum spatium, quod est nōn amplius pedum M sescentōrum, quā flūmen intermittit, mōns continet magnā altitūdine, ita ut rādīcēs montis ex utrāque parte rīpae flūminis contingent. Hunc mūrus circumdatus arcem efficit et cum oppidō coniungit. Hūc Caesar magnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit occupātōque oppidō ibi praesidium collocat.

Caesar BG 1.39 read aloud (JR)

Dum paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmentāriae commeātūsque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum vōcibusque Gallōrum ac mercātōrum, quī ingentī magnitūdine corporum Germānōs, incrēdibilī virtūte atque exercitātiōne in armīs esse praedicābant (saepe numerō sēsē cum hīs congressōs nē vultum quidem atque aciem oculōrum dīcēbant ferre potuisse), tantus subitō timor omnem exercitum occupāvit ut nōn mediocriter omnium mentēs animōsque perturbāret. Hic prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, praefectīs, reliquīsque quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn magnum in rē mīlitārī ūsum habēbant: quōrum alius aliā causā inlātā, quam sibi ad proficīscendum necessāriam esse dīceret, petēbat ut eius voluntāte discēdere licēret; nōnnūllī pudōre adductī, ut timōris suspīciōnem vītārent, remanēbant. Hī neque vultum fingere neque interdum lacrimās tenēre poterant: abditī in tabernāculīs aut suum fātum querēbantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur. Vulgō tōtīs castrīs testāmenta obsignābantur. Hōrum vōcibus ac timōre paulātim etiam eī quī magnum in castrīs ūsum habēbant, mīlitēs centuriōnēsque quīque equitātuī praeerant, perturbābantur. Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et magnitūdinem silvārum quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam, ut satis commodē supportārī posset, timēre dīcēbant. Nōn nūllī etiam Caesarī nūntiārant, cum castra movērī ac signa ferrī iussisset, nōn fore dictō audientēs mīlitēs neque propter timōrem signa lātūrōs.

Caesar BG 1.40 read aloud (JR)

Haec cum animadvertisset, convocātō cōnsiliō omniumque ōrdinum ad id cōnsilium adhibitīs centuriōnibus, vehementer eōs incūsāvit: prīmum, quod aut quam in partem aut quō cōnsiliō dūcerentur sibi quaerendum aut cōgitandum putārent. Ariovistum, sē cōnsule, cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam appetīsse; cūr hunc tam temerē quisquam ab officiō discessūrum iūdicāret? Sibi quidem persuādērī cognitīs suīs postulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum. Quod sī furōre atque āmentiā impulsus bellum intulisset, quid tandem verērentur? Aut cūr dē suā virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent? Factum eius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā, cum, Cimbrīs et Teutonīs ā C. Mariō pulsīs nōn minōrem laudem exercitūs quam ipse imperātor meritus vidēbātur; factum etiam nūper in Ītaliā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus ac disciplīna, quam ā nōbīs accēpissent, sublevārent. Ex quō iūdicārī posse quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod quōs aliquamdiū inermōs sine causā timuissent hōs posteā armātōs ac victōrēs superāssent. Dēnique hōs esse eōsdem quibuscum saepe numerō Helvētiī congressī nōn sōlum in suīs sed etiam in illōrum fīnibus plērumque superārint, quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint. Sī quōs adversum proelium et fugā Gallōrum commovēret, hōs, sī quaererent, reperīre posse diūturnitāte bellī dēfatīgātīs Gallīs Ariovistum, cum multōs mēnsēs castrīs sē ac palūdibus tenuisset neque suī potestātem fēcisset, dēspērantēs iam dē pugnā et dispersōs subitō adortum magis ratiōne et cōnsiliō quam virtūte vīcisse. Cui ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse. Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere arroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur. Haec sibi esse cūrae; frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs sumministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra; dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs. Quod nōn fore dictō audientēs neque signa lātūrī dicantur, nihil sē eā rē commovērī: scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam. Suam innocentiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam. Itaque sē quod in longiōrem diem collātūrus fuisset repraesentātūrum et proximā nocte dē quārtā vigiliā castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret. Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decimā legiōne itūrum, dē quā nōn dubitāret, sibique eam praetōriam cohortem futūram. Huic legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfīdēbat maximē.

Caesar BG 1.21 read aloud (JR)

Eōdem diē ab explōrātōribus certior factus hostēs sub monte cōnsēdisse mīlia passuum ab ipsīus castrīs octo, quālis esset nātūra montis et quālis in circuitū ascēnsus, quī cognōscerent mīsit. Renūntiātum est facilem esse. Dē tertiā vigiliā T. Labiēnum, lēgātum prō praetōre, cum duābus legiōnibus et eīs ducibus quī iter cognōverant summum iugum montis ascendere iubet; quid suī cōnsilī sit ostendit. Ipse dē quārtā vigiliā eōdem itinere quō hostēs ierant ad eōs contendit equitātumque omnem ante sē mittit. P. Considius, quī reī mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitū L. Sullae et posteā in M. Crassī fuerat, cum explōrātōribus praemittitur.

Caesar BG 1.22 read aloud (JR)

Prīmā lūce, cum summus mōns ā [Lūciō] Labiēnō tenērētur, ipse ab hostium castrīs nōn longius mīlle et quīngentīs passibus abesset, neque, ut posteā ex captīvīs comperit, aut ipsīus adventus aut Labiēnī cognitus esset, Considius equō admissō ad eum accurrit, dīcit montem quem ā Labiēnō occupārī voluerit ab hostibus tenērī: id sē ā Gallicīs armīs atque īnsignibus cognōvisse. Caesar suās cōpiās in proximum collem subdūcit, aciem īnstruit. Labiēnus, ut erat eī praeceptum ā Caesare nē proelium committeret, nisi ipsīus cōpiae prope hostium castra vīsae essent, ut undique ūnō tempore in hostēs impetus fieret, monte occupātō nostrōs exspectābat proeliōque abstinēbat. Multō dēnique diē per explōrātōrēs Caesar cognōvit et montem ā suīs tenērī, et Helvētiōs castra mōvisse, et Considium timōre perterritum quod nōn vīdisset prō vīsō sibi renūntiāsse. Eō diē quō cōnsuērat intervāllō hostēs sequitur, et mīlia passuum tria ab eōrum castrīs castra pōnit.

Caesar BG 1.23 read aloud (JR)

Postrīdiē eius diēī, quod omnīnō bīduum supererat, cum exercituī frūmentum mētīrī oportēret, et quod ā Bibracte, oppidō Aeduōrum longē maximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum XVIII aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit; iter ab Helvētiīs āvertit ac Bibracte īre contendit. Ea rēs per fugitīvōs L. Aemilī, decuriōnis equitum Gallōrum, hostibus nūntiātur. Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis quod prīdiē superiōribus locīs occupātīs proelium nōn commīsissent, sīve eō quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque itinere conversō nostrōs ā novissimō agmine īnsequī ac lacessere coepērunt.

Caesar BG 1.24 read aloud (JR)

Postquam id animum advertit, cōpiās suās Caesar in proximum collem subdūcit equitātumque, quī sustinēret hostium impetum, mīsit. Ipse interim in colle mediō triplicem aciem īnstrūxit legiōnum quattuor veterānorum; sed in summō iugō duās legiōnēs quās in Galliā citeriōre proximē cōnscrīpserat et omnia auxilia collocārī, ac tōtum montem hominibus complēri, et interea sarcinās in ūnum locum cōnferrī, et eum ab eīs quī in superiōre aciē cōnstiterant mūnīrī iussit. Helvētiī cum omnibus suīs carrīs secūtī impedīmenta in ūnum locum contulērunt; ipsī cōnfertissimā aciē, reiectō nostrō equitātū, phalange factā sub prīmam nostram aciem successērunt.

Caesar BG 1.25 read aloud (JR)

Caesar prīmum suō, deinde omnium ex cōnspectū remōtīs equīs, ut aequātō omnium perīculō spem fugae tolleret, cohortātus suōs proelium commīsit. Mīlitēs ē locō superiōre pīlīs missīs facile hostium phalangem perfrēgērunt. Eā disiectā gladiīs dēstrictīs in eōs impetum fēcērunt. Gallīs magnō ad pugnam erat impedīmentō quod plūribus eōrum scūtīs ūnō ictū pīlōrum trānsfīxīs et colligātis, cum ferrum sē īnflexisset, neque ēvellere neque sinistrā impedītā satis commodē pugnāre poterant; multī ut diū iactātō bracchiō praeoptārent scūtum manū ēmittere et nūdō corpore pugnāre. Tandem vulneribus dēfessī et pedem referre et, quod mōns suberat circiter mīlle passuum, eō sē recipere coepērunt. Captō monte et succēdentibus nostrīs, Boiī et Tulingī, quī hominum mīlibus circiter XV agmen hostium claudēbant et novissimīs praesidiō erant, ex itinere nostrōs latere apertō aggressī circumvenīre, et id cōnspicātī Helvētiī, quī in montem sēsē recēperant, rūrsus īnstāre et proelium redintegrāre coepērunt. Rōmānī conversa signa bipertītō intulērunt: prīma et secunda aciēs, ut victīs ac submōtīs resisteret, tertia, ut venientēs sustinēret.

Caesar BG 1.26 read aloud (JR)

Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pugnātum est. Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt. Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vesperum pugnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit. Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pugnātum est, proptereā quod prō vāllō carrōs obiēcerant et ē locō superiōre in nostrōs venientēs tēla coiciēbant et nōn nūllī inter carrōs rotāsque matarās ac trāgulās subiciēbant nostrōsque vulnerābant. Diū cum esset pugnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt. Ibi Orgetorigis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est. Ex eō proeliō circiter hominum mīlia CXXX superfuērunt, eāque tōtā nocte continenter iērunt: nūllam partem noctis itinere intermissō in fīnēs Lingonum diē quārtō pervēnērunt, cum et propter vulnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum nostrī trīduum morātī eōs sequī nōn potuissent. Caesar ad Lingonās litterās nūntiōsque mīsit, nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent: quī sī iūvissent, sē eōdem locō quō Helvētiōs habitūrum. Ipse trīduō intermissō cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit.

Caesar BG 1.27 read aloud (JR)

Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. Quī cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedēs prōiēcissent suppliciterque locūtī flentēs pācem petīssent, atque eōs in eō locō quō tum essent suum adventum exspectāre iussisset, pāruērunt. Eō postquam Caesar pervēnit, obsidēs, arma, servōs quī ad eōs perfūgissent, poposcit. Dum ea conquīruntur et cōnferuntur, nocte intermissā circiter hominum mīlia sex eius pāgī quī Verbigēnus appellātur, sīve timōre perterritī, nē armīs trāditīs suppliciō adficerentur, sīve spē salūtis inductī, quod in tantā multitūdine dediticiōrum suam fugam aut occultārī aut omnīnō ignōrārī posse exīstimārent, prīmā nocte ē castrīs Helvētiōrum ēgressī ad Rhēnum fīnēsque Germānōrum contendērunt.

Caesar BG 1.28 read aloud (JR)

Quod ubi Caesar resciit, quōrum per fīnēs ierant hīs utī conquīrerent et redūcerent, sī sibi pūrgātī esse vellent, imperāvit: reductōs in hostium numerō habuit; reliquōs omnēs obsidibus, armīs, perfugīs trāditīs in dēditiōnem accēpit. Helvētiōs, Tulingōs, Latovīcōs in fīnēs suōs, unde erant profectī, revertī iussit, et, quod omnibus frūgibus āmissīs domī nihil erat quō famem tolerārent, Allobrogibus imperāvit ut hīs frūmentī cōpiam facerent; ipsōs oppida vīcōsque, quōs incenderant, restituere iussit. Id eā maximē ratiōne fēcit, quod nōluit eum locum unde Helvētiī discesserant vacāre, nē propter bonitātem agrōrum Germānī, quī trāns Rhēnum incolunt, e suīs fīnibus in Helvētiōrum fīnēs trānsīrent et fīnitimī Galliae prōvinciae Allobrogibusque essent. Boiōs petentibus Aeduīs, quod ēgregiā virtūte erant cognitī, ut in fīnibus suīs collocārent, concessit, quibus illī agrōs dedērunt quōsque posteā in parem iūris lībertātisque condiciōnem atque ipsī erant recēpērunt.

Caesar BG 1.29 read aloud (JR)

In castrīs Helvētiōrum tabulae repertae sunt litterīs Graecīs cōnfectae et ad Caesarem relātae, quibus in tabulīs nōminātim ratiō cōnfecta erat, quī numerus domō exīsset eōrum, quī arma ferre possent, et item sēparātim puerī, senēs mulierēsque. Quārum omnium rērum summa erat capitum Helvētiōrum milia CCLXIII, Tulingōrum mīlia XXXVI, Latovicōrum XIIII, Rauricōrum XXIII, Boiōrum XXXII; ex hīs quī arma ferre possent, ad mīlia nōnāgintā duo. Summa omnium fuērunt ad mīlia CCCLXVIII. Eōrum quī domum rediērunt cēnsū habitō, ut Caesar imperāverat, repertus est numerus mīlium C et decem.

Caesar BG 1.30 read aloud (JR)

Bellō Helvētiōrum cōnfectō, tōtīus ferē Galliae lēgātī, prīncipēs cīvitātum, ad Caesarem grātulātum convēnērunt: intellegere sēsē, tametsī prō veteribus Helvētiōrum iniūriīs populī Rōmānī ab hīs poenās bellō repetīsset, tamen eam rem nōn minus ex ūsū terrae Galliae quam populī Rōmānī accidisse; proptereā quod eō cōnsiliō flōrentissimīs rēbus domōs suās Helvētiī relīquissent, utī tōtī Galliae bellum īnferrent imperiōque potīrentur, locumque domiciliō ex magnā cōpiā dēligerent quem ex omnī Galliā opportunissimum ac frūctuōsissimum iūdicāssent, reliquāsque cīvitātēs stīpendiāriās habērent. Petiērunt utī sibi concilium tōtīus Galliae in diem certam indīcere idque Caesaris voluntāte facere licēret: sēsē habēre quāsdam rēs quās ex commūnī cōnsēnsū ab eō petere vellent. Eā rē permissā, diem conciliō cōnstituērunt et iūre iūrandō nē quis ēnūntiāret, nisi quibus commūnī cōnsiliō mandātum esset, inter sē sānxērunt.

Caesar BG 1.20 read aloud (JR)

Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexus obsecrāre coepit nē quid gravius in frātrem statueret: scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātiā plūrimum domī atque in reliquā Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset; quibus opibus ac nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam sed paene ad perniciem suam ūterētur. Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum; quā ex rē futūrum utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur. Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar eius dextram prēndit; cōnsōlātus rogat fīnem ōrandī faciat; tantī eius apud sē grātiam esse ostendit utī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem eius voluntātī ac precibus condōnet. Dumnorigem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat ostendit, quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur prōpōnit; monet ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet; praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit. Dumnorigī cūstōdēs pōnit, ut quae agat, quibuscum loquātur scīre possit.

Caesar BG 1.19 read aloud (JR)

Quibus rēbus cognitīs, cum ad hās suspīciōnēs certissimae rēs accēderent, quod per fīnēs Sēquanōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniussū suō et cīvitātis sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrātū Aeduōrum accūsārētur, satis esse causae arbitrābātur quārē in eum aut ipse animadverteret aut cīvitātem animadvertere iubēret. Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, summam in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, temperantiam cognōverat; nam nē eius suppliciō Dīviciācī animum offenderet verēbātur. Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et, cōtīdiānīs interpretibus remōtīs, per C. Valerium Procillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cui summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō colloquitur: simul commonefacit quae ipsō praesente in conciliō Gallōrum dē Dumnorige sint dicta, et ostendit quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit.  Petit atque hortātur, ut sine eius offēnsiōne animī vel ipse dē eō causā cognitā statuat, vel cīvitātem statuere iubeat.

Caesar BG 1.18 read aloud (JR)

Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem Dīviciācī frātrem dēsignārī sentiēbat; sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: ipsum esse Dumnorigem, summā audāciā, magnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Aeduōrum vectīgālia parvō pretiō redempta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum magnās comparāsse; magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre; neque sōlum domī sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse; atque huius potentiae causā mātrem in Biturīgibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō collocāsse, ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs collocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venire: imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō sed etiam dē eā quam habeat grātiā dēspērāre. Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium eius fugae factum ā Dumnorige atque eius equitibus (nam equitātuī quem auxiliō Caesarī Aeduī mīserant Dumnorix praeerat): eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

Caesar BG 1.17 read aloud (JR)

Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus, quod anteā tacuerat prōpōnit: esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātīm plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre nē frūmentum cōnferant quod dēbeant: praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possent, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre; neque dubitāre [dēbeant] quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā cum reliquā Galliā Aeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerantur hostibus ēnūntiārī: hōs ā sē coercērī nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam quam diū potuerit tacuisse.

Caesar BG 1.16 read aloud (JR)

Interim cotīdiē Caesar Aeduōs frūmentum quod essent pūblicē pollicitī flāgitāre. Nam propter frīgora, quod Gallia sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis magna cōpia suppetēbat: eō autem frūmentō quod flūmine Arāre nāvibus subvēxerat proptereā ūtī minus poterat quod iter ab Arāre Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Aeduī: cōnferrī, comportārī, adesse dīcere. Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre, quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātis eōrum prīncipibus quōrum magnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerant quem Vergobretum appellant Aeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem, graviter eōs accūsat quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī posset, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus, ab eīs nōn sublevētur; praesertim cum magnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit, multō etiam gravius quod sit dēstitūtus queritur.

Caesar BG 1.15 read aloud (JR)

Posterō diē castra ex eō locō movent. Idem facit Caesar, equitātumque omnem ad numerum quattuor mīlium, quem ex omnī prōvinciā et Aeduīs atque eōrum sociīs coāctum habēbat, praemittit, quī videant quās in partēs hostēs iter faciant. Quī, cupidius novissimum agmen īnsecūtī, aliēnō locō cum equitātū Helvētiōrum proelium committunt; et paucī dē nostrīs cadunt. Quō proeliō sublātī Helvētiī, quod quīngentīs equitibus tantam multitūdinem equitum prōpulerant, audācius subsistere nōn numquam et novissimō agmine proeliō nostrōs lacessere coepērunt. Caesar suōs ā proeliō continēbat, ac satis habēbat in praesentiā hostem rapīnīs pābulātiōnibus populātiōnibusque prohibēre. Ita diēs circiter quindecim iter fēcērunt utī inter novissimum hostium agmen et nostrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum interesset.

Caesar BG 1.14 read aloud (JR)

Hīs Caesar ita respondit: eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs quās lēgātī Helvētiī commemorāssent memoriā tenēret, atque eō gravius ferre quō minus meritō populī Rōmānī accidissent: quī sī alicuius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret quārē timēret neque sine causā timendum putāret. Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Aeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogās vexāssent, memoriam dēpōnere posse?  Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur, quodque tam diū sē impūnē iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem pertinēre. Cōnsuēsse enim deōs immortālēs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, eīs secundiōrēs interdum rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere. Cum ea ita sint, tamen, sī obsidēs ab eīs sibi dentur, utī ea quae polliceantur factūrōs intellegat, et sī Aeduīs dē iniūriīs quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum eīs pācem esse factūrum. Divicō respondit: ita Helvētiōs ā maiōribus suīs īnstitūtōs esse utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint: eius reī populum Rōmānum esse testem. Hōc respōnsō datō discessit.

Caesar BG 1.11 read aloud (CF)

Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant, et in Aeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. Aeduī, cum sē suaque ab eīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium: ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse ut paene in cōnspectū exercitūs nostrī agrī vastārī, lībērī eōrum in servitūtem abdūcī, oppida expugnārī nōn dēbuerint. Eōdem tempore Aeduī Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Aeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē, dēpopulātīs agrīs, nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre. Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt, et dēmōnstrant sibi praeter agrī solum nihil esse reliquī. Quibus rēbus adductus Caesar nōn exspectandum sibi statuit dum, omnibus fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs, in Santonōs Helvētiī pervenīrent.

Caesar BG 1.10 read aloud (CF)

Caesarī renūntiātur Helvētiīs esse in animō per agrum Sēquanōrum et Aeduōrum iter in Santonum fīnēs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in prōvinciā. Id sī fieret, intellegēbat magnō cum perīculō prōvinciae futūrum ut hominēs bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus maximēque frūmentāriīs fīnitimōs habēret. Ob eās causās eī mūnītiōnī quam fēcerat T. Labiēnum lēgātum praeficit; ipse in Ītaliam magnīs itineribus contendit, duāsque ibi legiōnēs cōnscrībit, et trēs quae circum Aquilēiam hiemābant ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum eīs quinque legiōnibus īre contendit. Ibi Ceutronēs et Grāiocelī et Caturigēs, locīs superiōribus occupātīs, itinere exercitum prohibēre cōnantur. Complūribus eīs proeliīs pulsīs ab Ōcelō, quod est citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnēs Vocontiōrum ulteriōris prōvinciae diē septimō pervēnit; inde in Allobrogum fīnēs, ab Allobrogibus in Segūsiāvōs exercitum dūcit. Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī.

Caesar BG 1.13 read aloud (JR)

Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Arāre faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit. Helvētiī repentīnō ēius adventū commōtī, cum id quod ipsī diēbus XX aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt; cuius lēgātiōnis Divicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat. Is ita cum Caesare ēgit: sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset; sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum eī quī flūmen trānsīssent suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae magnopere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret. Sē ita ā patribus māiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte quam dolō contenderent aut īnsidiīs nīterentur. Quārē nē committeret ut is locus ubi cōnstitissent ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet aut memoriam prōderet.

Caesar BG 5.24 read aloud (CF)

Subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter āc superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere. Ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam C. Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Q. Cicerōnī, tertiam in Esubiōs L. Rōsciō; quārtam in Rēmīs cum T. Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit. Trēs in Belgīs collocāvit: eīs M. Crassum quaestōrem et L. Munātium Plancum et C. Trebōnium lēgātōs praefēcit. Ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs V in Ebūrōnēs, quōrum pars māxima est inter Mosam āc Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorīgis et Catuvolcī erant, mīsit. Eīs mīlitibus Q. Titūrium Sabīnum et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit. Ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. Atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam L. Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur. Ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cōgnōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.

article Nav

Caesar BG 4.35-6 read aloud (CF)

Quibus rēbus perturbātīs nostrīs nōvitāte pūgnae tempore opportūnissimō Caesar auxilium tulit: namque ēius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt. Quō factō, ad lacēssendum hostem et committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suō sē locō continuit et, brevī tempore intermīssō, in castra legiōnēs redūxit. Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in agrīs reliquī discessērunt. Secūtae sunt continuōs complūrēs diēs tempestātēs quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pūgnā prohibērent. Interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt. Hīs rēbus celeriter māgnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vēnērunt.

Eōdem diē lēgātī ab hostibus mīssī ad Caesarem dē pāce vēnērunt.

article Nav

Caesar BG 4.34 read aloud (CF)

Quibus rēbus perturbātīs nostrīs nōvitāte pūgnae tempore opportūnissimō Caesar auxilium tulit: namque ēius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt. Quō factō, ad lacēssendum hostem et committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suō sē locō continuit et, brevī tempore intermīssō, in castra legiōnēs redūxit. Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in agrīs reliquī discessērunt. Secūtae sunt continuōs complūrēs diēs tempestātēs quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pūgnā prohibērent. Interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt. Hīs rēbus celeriter māgnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vēnērunt.

article Nav

Caesar BG 4.33 read aloud (CF)

Genus hōc est ex essedīs pūgnae. Prīmō per omnēs partēs perequitant et tēla cōiciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant et, cum sē inter equitum turmās īnsinuāvērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur. Aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs collocant ut, sī illī ā multitūdine hostium premantur, expedītum ad suōs receptum habeant. Ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant, āc tantum ūsū cotīdiānō et exercitātiōne efficiunt utī in dēclīvī āc praecipitī locō incitātōs equōs sustinēre et brevī moderārī āc flectere et per tēmōnem percurrere et in iugō īnsistere et sē inde in currūs citissimē recipere cōnsuērint.

article Nav

Caesar BG 4.32 read aloud (CF)

Dum ea geruntur, legiōne ex cōnsuētūdine ūnā frūmentātum mīssā quae appellābātur septima, neque ūllā ad id tempus bellī suspīciōne interpositā, cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, eī quī prō portīs castrōrum in statiōne erant Caesarī nūntiāvērunt pulverem māiōrem quam cōnsuētūdō ferret in eā parte vidērī quam in partem legiō iter fēcisset. Caesar id quod erat suspicātus, aliquid novī ā barbarīs initum cōnsilī, cohortēs quae in statiōnibus erant sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem succēdere, reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī iussit. Cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla cōicī animadvertit. Nam quod omnī ex reliquīs partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvīs dēlituerant; tum dispersōs, dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī, paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant.

article Nav

Caesar BG 4.31 read aloud (CF)

At Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cōgnōverat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō quod obsidēs dare intermīserant fore id quod accīdit suspicābātur. Itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat. Nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et, quae gravissimē adflīctae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat. Itaque, cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, XII nāvibus āmīssīs, reliquīs ut nāvigārī satis commodē posset effēcit.

article Nav

Caesar BG 4.30 read aloud (CF)

Quibus rēbus cōgnitīs, prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē conlocūtī, cum equitēs et nāvēs et frūmentum Rōmānīs deësse intellegerent et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitāte cōgnōscerent, quae hōc erant etiam angustiōra quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat, optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem in hiemem prōdūcere, quod eīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdēbant. Itaque, rūrsus coniūrātiōne factā, paulātim ex castrīs discēdere āc suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.

article Nav

Caesar BG 4.29 read aloud (CF)

Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs māximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incōgnitum. Ita ūnō tempore et longās nāvēs, quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat quāsque in āridum subdūxerat, aestus complēverat et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflīctābat, neque ūlla nostrīs facultās aut administrandī aut auxiliandī dabātur. Complūribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent fūnibus, ancorīs, reliquīsque armāmentīs āmīssīs ad nāvigandum inūtilēs, māgna, id quod necesse erat accidere, tōtīus exercitūs perturbātiō facta est. Neque enim nāvēs erant aliae quibus reportārī possent, et omnia deërant quae ad reficiendās nāvēs erant ūsuī et, quod omnibus cōnstābat hiemāre in Galliā oportēre, frūmentum hīs in locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.

article Nav

Caesar BG 4.28 read aloud (CF)

Hīs rēbus pāce cōnfīrmātā, post diem quartum quam est in Britanniam ventum nāvēs XVIII, dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiōre portū lēnī ventō solvērunt. Quae cum appropīnquārent Britanniae et ex castrīs vidērentur, tanta tempestās subitō coörta est ut nūlla eārum cursum tenēre posset, sed aliae eōdem unde erant profectae referrentur, aliae ad īnferiōrem partem īnsulae, quae est propius sōlis occāsum, māgnō suī cum perīculō dēicerentur; quae tamen, ancorīs iactīs, cum fluctibus complērentur, necessāriō adversā nocte in altum prōvēctae, continentem petiērunt.

article Nav

Caesar BG 4.27 read aloud (CF)

Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset sēsē factūrōs pollicitī sunt. Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemīssum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coiēcerant: tum proeliō factō remīsērunt. In petendā pāce ēius reī culpam in multitūdinem coiēcērunt et propter imprūdentiam ut īgnōscerētur petīvērunt. Caesar questus quod, cum ūltrō in continentem lēgātīs mīssīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, īgnōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longīnquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt. Intereā suōs remigrāre in agrōs iussērunt, prīncipēsque undique convenīre et sē cīvitātēsque suās Caesarī commendāre coepērunt.

article Nav

Caesar BG 4.26 read aloud (CF)

Pūgnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque sīgna subsequī poterant atque alius aliā ex nāvī quibuscumque sīgnīs occurrerat sē aggregābat, māgnopere perturbābantur; hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspēxerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla cōiciēbant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit et, quōs labōrantēs cōnspēxerat, hīs subsidia submittēbat. Nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostēs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. Hōc ūnum ad prīstinam fōrtūnam Caesarī dēfuit.

article Nav

Caesar BG 4.25 read aloud (CF)

Quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī āc submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt āc paulum modo pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ' Dēsilīte', inquit, ' mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.' Hōc cum vōce māgnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximīs prīmī nāvibus cum cōnspēxissent, subsecūtī hostibus appropīnquārunt.

article Nav

Caesar BG 4.24 read aloud (CF)

At barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō praemīssō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. Erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, impedītīs manibus, māgnō et gravī onere armōrum oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pūgnandum, cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. Quibus rēbus nostrī perterritī atque hūius omnīnō generis pūgnae imperītī, nōn eādem alacritāte āc studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant utēbantur.

article Nav

Caesar BG 1.7 read aloud (CF)

Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī, et quam māximīs potest itineribus in Galliam ūlteriōrem contendit, et ad Genāvam pervenit. Prōvinciae tōtī quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ūlteriōre legiō ūna), pōntem quī erat ad Genāvam iubet rescindī. Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre ut ēius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum mīssum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciendī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum: sī quid vellent, ad Īd. Aprīl. reverterentur.

article Nav

Caesar BG 1.6 read aloud (CF)

Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent: alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. Ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. Is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.

article Nav

Caesar BG 1.5 read aloud (CF)

Post ēius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublātā parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīnitimīs suīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur, Boiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppūgnārant, receptōs ad sē sociōs sibi ascīscunt.

article Nav

Caesar BG 1.4 read aloud (CF)

Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. Mōribus suīs Orgetorīgem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt. Damnātum poenam sequī oportēbat ut īgnī cremārētur. Diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorīx ad iūdicium omnem suam familiam ad hominum mīlia decem undique coēgit, et omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum māgnum numerum habēbat, eōdem condūxit: per eōs nē causam dīceret sē ēripuit. Cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārētur, multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorīx mortuus est; neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.

article Nav

Caesar BG 1.3 read aloud (CF)

Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī, cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum pertinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere, sēmentēs quam māximās facere ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfīrmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt: in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant. Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis fīliō Sēquanō, cūius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorīgī Aeduō frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat. Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat. Hāc ōrātiōne adductī inter sē fidem et iūs iūrandum dant, et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs āc fīrmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.

article Nav

Caesar BG 1.1 read aloud (CF)

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. Hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumna flūmen, ā Belgīs Mātrona et Sēquana dīvidit. Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea quae ad effēminandōs animōs pertinent important, proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhēnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā dē causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte praecēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt. Eōrum ūna pars, quam Gallōs obtinēre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs. Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur; pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

article Nav

Caesar BG 1.2 read aloud (CF)

Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. Is, M. Messālā et M. Pupio Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit, et cīvitātī persuāsit ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. Id hōc facilius iīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit; alterā ex parte mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. Hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent: quā ex parte hominēs bellandī cupidī māgnō dolōre adficiēbantur. Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.

article Nav
Subscribe to Gallic War