Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 746-765

Nec minus Aenēās, quamquam tardātā sagittā

interdum genua impediunt cursumque recūsant,

īnsequitur trepidīque pedem pede fervidus urget:

inclūsum velutī sī quandō flūmine nactus

cervum aut pūniceae saeptum formīdine pennae750

vēnātor cursū canis et lātrātibus īnstat;

ille autem īnsidiīs et rīpā territus altā

mīlle fugit refugitque viās, at vīvidus Umber

haeret hiāns, iam iamque tenet similisque tenentī

increpuit mālīs morsūque ēlūsus inānī est;755

Tum vērō exoritur clāmor rīpaeque lacūsque

respōnsant circā et caelum tonat omne tumultū.

Ille simul fugiēns Rutulōs simul increpat omnīs

nōmine quemque vocāns nōtumque efflāgitat ēnsem.

Aenēās mortem contrā praesēnsque minātur760

exitium, sī quisquam adeat, terretque trementīs

excīsūrum urbem minitāns et saucius īnstat.

Quīnque orbīs explent cursū totidemque retexunt

hūc illūc; neque enim levia aut lūdicra petuntur

praemia, sed Turnī dē vītā et sanguine certant.765

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/pl/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-746-765