Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 697-745

At pater Aenēās audītō nōmine Turnī

dēserit et mūrōs et summās dēserit arcēs

praecipitatque morās omnīs, opera omnia rumpit

laetitiā exsultāns horrendumque intonat armīs:700

quantus Athōs aut quantus Eryx aut ipse coruscīs

cum fremit īlicibus quantus gaudetque nivāli

vertice sē attollēns pater Appennīnus ad aurās.

Iam vērō et Rutulī certātim et Trōes et omnēs

convertēre oculōs Italī, quīque alta tenēbant705

moenia quīque īmōs pulsābant ariete mūrōs,

armaque dēposuēre umerīs. Stupet ipse Latīnus

ingentīs, genitōs dīversīs partibus orbis,

inter sē coiisse virōs et cernere ferrō.

Atque illī, ut vacuō patuērunt aequore campī,710

prōcursū rapidō coniectīs ēminus hastīs

invādunt Martem clipeīs atque aere sonōrō.

Dat gemitum tellūs; tum crēbrōs ēnsibus ictūs

congeminant, fors et virtūs miscētur in ūnum.

Ac velut ingentī Sīlā summōve Taburnō715

cum duo conversīs inimīca in proelia taurī

frontibus incurrunt, pavidī cessēre magistrī,

stat pecus omne metū mūtum, mussantque iuvencae

quis nemorī imperitet, quem tōta armenta sequantur;

illī inter sēsē multā vī vulnera miscent720

cornuaque obnīxī īnfīgunt et sanguine largō

colla armōsque lavant, gemitū nemus omne remūgit:

nōn aliter Trōs Aenēās et Daunius hērōs

concurrunt clipeīs, ingēns fragor aethera complet.

Iuppiter ipse duās aequātō exāmine lancēs725

sustinet et fāta impōnit dīversa duōrum,

quem damnet labor et quō vergat pondere lētum.

Ēmicat hīc impūne putāns et corpore tōtō

altē sublātum cōnsurgit Turnus in ēnsem

et ferit; exclāmant Trōes trepidīque Latīnī,730

arrēctaeque ambōrum aciēs. At perfidus ēnsis

frangitur in mediōque ārdentem dēserit ictū,

nī fuga subsidiō subeat. Fugit ōcior Eurō

ut capulum ignōtum dextramque aspexit inermem.

Fāma est praecipitem, cum prīma in proelia iunctōs735

cōnscendēbat equōs, patriō mūcrōne relīctō,

dum trepidat, ferrum aurīgae rapuisse Metiscī;

idque diū, dum terga dabant pālantia Teucrī,

suffēcit; postquam arma deī ad Volcānia ventum est,

mortālis mūcrō glaciēs ceu futtilis ictū740

dissiluit, fulvā resplendent frāgmina harēnā.

Ergō āmēns dīversa fugā petit aequora Turnus

et nunc hūc, inde hūc incertōs implicat orbīs;

undique enim dēnsā Teucrī inclūsēre corōnā

atque hinc vāsta palūs, hinc ardua moenia cingunt.745

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/pl/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-697-745