Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VII 5-24

At pius exsequiis Aeneas rite solutis,5

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

aequora, tendit iter uelis portumque relinquit.

aspirant aurae in noctem nec candida cursus

luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.

proxima Circaeae raduntur litora terrae,10

diues inaccessos ubi Solis filia lucos

adsiduo resonat cantu, tectisque superbis

urit odoratam nocturna in lumina cedrum

arguto tenuis percurrens pectine telas.

hinc exaudiri gemitus iraeque leonum15

uincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

saetigerique sues atque in praesepibus ursi

saeuire ac formae magnorum ululare luporum,

quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis

induerat Circe in uultus ac terga ferarum.20

quae ne monstra pii paterentur talia Troes

delati in portus neu litora dira subirent,

Neptunus uentis impleuit uela secundis,

atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/pl/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vii-5-24