Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 570-587

Portus ab accessū ventōrum immōtus et ingēns570

ipse: sed horrificīs iūxtā tonat Aetna ruīnīs,

interdumque ātram prōrumpit ad aethera nūbem

turbine fūmantem piceō et candente favīllā,

attollitque globōs flammārum et sīdera lambit;

interdum scopulōs āvulsaque vīscera montis575

ērigit ērūctāns, liquefactaque saxa sub aurās

cum gemitū glomerat fundōque exaestuat īmō.

Fāma est Enceladī sēmustum fulmine corpus

urgērī mōle hāc, ingentemque īnsuper Aetnam

impositam ruptīs flammam exspīrāre camīnīs,580

et fessum quotiēns mūtet latus, intremere omnem

murmure Trīnacriam et caelum subtexere fūmō.

Noctem illam tēctī silvīs immānia mōnstra

perferimus, nec quae sonitum det causa vidēmus.

nam neque erant astrōrum ignēs nec lūcidus aethrā585

sīdereā polus, obscūrō sed nūbila caelō,

et lūnam in nimbō nox intempesta tenēbat.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/pl/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-570-587