[23] Quārta aestās obtinendīs quae percucurrerat īnsūmpta; ac, sī virtūs exercitūs et Rōmānī nōminis glōria paterētur, inventus in ipsā Britanniā terminus. namque Clōta et Bodotria dīversī maris aestibus per immēnsum revectae, angustō terrārum spatiō dirimuntur: quod tum praesidiīs firmābātur atque omnis propior sinus tenēbātur, summōtīs velut in aliam īnsulam hostibus.
notes
vocabulary
media
Text Read Aloud
Maps and Images Ref