Chapter 1.52

Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, utī eōs testēs suae quisque virtūtis habēret; ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē firmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit. Ita nostrī ācriter in hostēs signō datō impetum fēcērunt, itaque hostēs repentē celeriterque prōcurrērunt, ut spatium pīla in hostēs coiciendī nōn darētur. Reiectīs pīlīs comminus gladiīs pugnātum est. At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange factā impetūs gladiōrum excēpērunt. Repertī sunt complūrēs nostrī mīlitēs quī in phalangās īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper vulnerārent. Cum hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsa atque in fugam conversa esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostram aciem premēbant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod expedītior erat quam eī quī inter aciem versābantur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-52