Chapter 1.51

Postrīdiē eius diēī Caesar praesidium utrīsque castrīs quod satis esse vīsum est relīquit; omnēs ālāriōs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; ipse triplicī īnstrūctā aciē usque ad castra hostium accessit. Tum dēmum necessāriō Germānī suās cōpiās castrīs ēdūxērunt generātimque cōnstituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomanōs, Tribocēs, Vangionēs, Nemētēs, Sedusiōs, Suēbōs, omnemque aciem suam raedīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinquerētur. Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentēs passīs manibus flentēs implōrābant nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-51