Chapter 1.50

Proximō diē īnstitūtō suō Caesar e castrīs utrīsque cōpiās suās ēdūxit paulumque ā maiōribus castrīs prōgressus aciem īnstrūxit; hostibus pugnandī potestātem fēcit. Ubi nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiem exercitum in castra redūxit. Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum quae castra minōra oppugnāret mīsit. Ācriter utrimque usque ad vesperum pugnātum est. Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus, multīs et inlātīs et acceptīs vulneribus, in castra redūxit. Cum ex captīvīs quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vāticinātiōnibus dēclārārent utrum proelium committī ex ūsū esset necne; eās ita dīcere: nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-50