Chapter 1.49

Ubi eum castrīs sē tenēre Caesar intellēxit, nē diūtius commeātū prohibērētur, ultrā eum locum, quō in locō Germānī cōnsēderant, circiter passūs sescentōs ab hīs, castrīs idōneum locum dēlēgit aciēque triplicī īnstrūctā ad eum locum vēnit. Prīmam et secundam aciem in armīs esse, tertiam castra mūnīre iussit. Hic locus ab hoste circiter passūs sescentōs, utī dictum est, aberat. Eō circiter hominum numerō sedecim mīlia expedīta cum omnī equitātū Ariovistus mīsit, quae cōpiae nostrōs peterrērent et mūnītiōne prohibērent. Nihilō sētius Caesar, ut ante cōnstituerat, duās aciēs hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere iussit. Mūnītīs castrīs, duās ibi legiōnēs relīquit et partem auxiliōrum; quattuor reliquās in castra maiōra redūxit.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-49