Chapter 1.48

Eōdem diē castra prōmōvit et mīlibus passuum sex ā Caesaris castrīs sub monte cōnsēdit. Postrīdiē eius diēī praeter castra Caesaris suās cōpiās trādūxit et mīlibus passuum duōbus ultrā eum castra fēcit, eō cōnsiliō utī frūmentō commeātūque, quī ex Sēquanīs et Aeduīs supportārētur Caesarem interclūderet. Ex eō diē diēs continuōs quinque Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et aciem īnstrūctam habuit, ut, sī vellet Ariovistus proeliō contendere, eī potestās nōn dēesset. Ariovistus hīs omnibus diēbus exercitum castrīs continuit, equestrī proeliō cotīdiē contendit. Genus hoc erat pugnae, quō sē Germānī exercuerant. Equitum mīlia erant sex, totidem numerō peditēs vēlōcissimī ac fortissimī, quōs ex omnī cōpiā singulī singulōs suae salūtis causā dēlēgerant: cum hīs in proeliīs versābantur. Ad eōs sē equitēs recipiēbant; hī, sī quid erat dūrius, concurrēbant; sī quī graviōre vulnere acceptō equō dēciderat, circumsistēbant; sī quō erat longius prōdeundum aut celerius recipiendum, tanta erat hōrum exercitātiōne celeritās ut iubīs equōrum sublevātī cursum adaequārent.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-48