Chapter 1.47

Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mittit: velle sē dē eīs rēbus quae inter eōs agī coeptae neque perfectae essent agere cum eō: utī aut iterum colloquiō diem cōnstitueret aut, sī id minus vellet, e suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret. Colloquendī Caesarī causa vīsa nōn est, et eō magis quod prīdiē eius diēī Germānī retinērī nōn potuerant quīn in nostrōs tēla coicerent. Lēgātum e suīs sēsē magnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat. Commodissimum vīsum est C. Valerium Procillum, C. Valeriī Cabūrī fīlium, summā virtūte et hūmānitāte adulēscentem, cuius pater ā C. Valeriō Flaccō cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longinquā cōnsuētūdine ūtēbātur, et quod in eō peccandī Germānīs causa nōn esset, ad eum mittere, et M. Mettium, quī hospitiō Ariovistī ūtēbātur. Hīs mandāvit ut quae dīceret Ariovistus cognōscerent et ad sē referrent. Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit: Quid ad sē venīrent? An speculandī causā? Cōnantēs dīcere prohibuit et in catēnās coniēcit.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-47