Chapter 1.46

Dum haec in colloquiō geruntur, Caesarī nūntiātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs coicere. Caesar loquendī fīnem fēcit sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostēs reicerent. Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat ut, pulsīs hostibus, dīcī posset eōs ab sē per fidem in colloquiō circumventōs. Posteāquam in vulgus mīlitum ēlātum est quā arrogantiā in colloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque in nostrōs eius equitēs fēcissent, eaque rēs colloquium ut dirēmisset, multō maior alacritās studiumque pugnandī maius exercituī iniectum est.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-46