Chapter 1.45

Multa āb Caesare in eam sententiam dicta sunt quārē negōtiō dēsistere nōn posset: neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī utī optimē merentēs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī. Bellō superātōs esse Arvernōs et Rutēnōs āb Q. Fabiō Maximō, quibus populus Rōmānus ignōvisset neque in prōvinciam redēgisset neque stīpendium imposuisset. Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium; sī iūdicium senātūs observārī oportēret, līberam dēbēre esse Galliam, quam bellō victam suīs lēgibus ūtī voluisset.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-45