Chapter 1.44

Ariovistus ad postulāta Caesaris pauca respondit, dē suīs virtūtibus multa praedicāvit: trānsīsse Rhēnum sēsē nōn suā sponte sed rogātum et accersītum ā Gallīs; nōn sine magnā spē magnīsque praemiīs domum propinquōsque relīquisse; sēdēs habēre in Galliā ab ipsīs concessās, obsidēs ipsōrum voluntāte datōs; stīpendium capere iūre bellī quod victōrēs victīs impōnere consuērint. Nōn sēsē Gallīs sed Gallōs sibi bellum intulisse: omnēs Galliae cīvitātēs ad sē oppugnandum vēnisse ac contrā sē castra habuisse; eās omnēs cōpiās ā sē ūnō proeliō pulsās ac superātās esse. Sī iterum experīrī velint, sē iterum parātum esse dēcertāre; sī pāce ūtī velint, inīquum esse dē stīpendiō recūsāre, quod suā voluntāte ad id tempus pependerint.

Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et praesidiō, nōn dētrīmentō, esse oportēre, idque sē eā  spē petīsse. Sī per populum Rōmānum stīpendium remittātur et dēditiciī subtrahantur, nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmānī amīcitiam quam appetierit.

Quod multitūdinem Germānōrum in Galliam trādūcat, id sē suī mūniendī, nōn Galliae impugnandae causā facere; eius reī testimōnium esse quod nisi rogātus nōn vēnerit, et quod bellum nōn intulerit sed dēfenderit. Sē prius in Galliam vēnisse quam populum Rōmānum. Numquam ante hoc tempus exercitum populī Rōmānī Galliae prōvinciae fīnibus ēgressum. Quid sibi vellet? Cūr in suās possessiōnēs venīret? Prōvinciam suam hanc esse Galliam, sīcut illam nostram. Ut ipsī concēdī nōn oportēret, sī in nostrōs fīnīs impetum faceret, sīc item nōs esse inīquōs quod in suō iūre sē interpellārēmus.

Quod frātrēs <ā senātū> Aeduōs appellātōs dīceret, nōn sē tam barbarum neque tam imperītum esse rērum ut nōn scīret neque bellō Allobrogum proximō Aeduōs Rōmānīs auxilium tulisse neque ipsōs in eīs contentiōnibus quās Aeduī sēcum et cum Sēquanīs habuissent auxiliō populī Rōmānī ūsōs esse. Dēbēre sē suspicārī simulātā Caesarem amīcitiā, quod exercitum in Galliā habeat, suī opprimendī causā habēre. Quī nisi dēcēdat atque exercitum dēdūcat ex hīs regiōnibus, sēsē illum nōn prō amīcō sed prō hoste habitūrum. Quod sī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipibusque populī Rōmānī grātum esse facturum: id sē ab ipsīs per eōrum nūntiōs compertum habēre, quōrum omnium grātiam atque amīcitiam eius morte redimere posset. Quod sī discessisset et līberam possessiōnem Galliae sibi trādidisset, magnō sē illum praemiō remūnerātūrum et quaecumque bella gerī vellet sine ūllō eius labōre et perīculō cōnfectūrum.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-44