Chapter 1.43

Plānitiēs erat magna et in eā tumulus terrēnus satis grandis. Hic locus aequō ferē spatiō āb castrīs Ariovistī et Caesaris aberat. Eō, ut erat dictum, ad colloquium vēnērunt. Legiōnem Caesar quam equīs vēxerat passibus ducentīs ab eō tumulō cōnstituit. Item equitēs Ariovistī pārī intervāllō cōnstitērunt. Ariovistus ex equīs ut colloquerentur et praeter sē dēnōs ut ad colloquium addūcerent postulāvit. Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis sua senātūsque in eum beneficia commemorāvit, quod rēx appellātus esset ā senātū, quod amīcus, quod mūnera amplissimē missa; quam rem et paucīs contigisse et prō magnīs hominum officiīs cōnsuēsse tribuī docēbat. Illum, cum neque aditum neque causam postulandī iūstam habēret, beneficiō ac līberālitāte suā ac senātūs ea praemia cōnsecūtum. Docēbat etiam quam veterēs quamque iūstae causae necessitūdinis ipsīs cum Aeduīs intercēderent; quae senātūs cōnsulta, quotiēns quamque honōrifica in eōs facta essent; ut omnī tempore tōtīus Galliae prīncipātum Aeduī tenuissent, prius etiam quam nostram amīcitiam appetīssent. Populī Rōmānī hanc esse cōnsuētūdinem, ut sociōs atque amīcōs nōn modo suī nihil dēperdere, sed grātiā, dignitāte, honōre auctiōrēs velit esse; quod vērō ad amīcitiam populī Rōmānī attulissent, id eīs ēripī quis patī posset? Postulāvit deinde eadem quae lēgātīs in mandātīs dederat: nē aut Aeduīs aut eōrum sociīs bellum īnferret: obsidēs redderet: sī nūllam partem Germanōrum domum remittere posset, at nē quōs amplius Rhenum transīre pateretur.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-43