Chapter 1.42

Cognitō Caesaris adventū, Ariovistus lēgātōs ad eum mittit: quod anteā dē colloquiō postulāsset, id per sē fierī licēre, quoniam propius accessisset, sēque id sine perīculō facere posse exīstimāret. Nōn respuit condiciōnem Caesar, iamque eum ad sānitātem revertī arbitrābātur, cum id quod anteā petentī dēnegāsset ultrō pollicērētur; magnamque in spem veniēbat prō suīs tantīs populīque Rōmānī in eum beneficiīs cognitīs suīs postulātīs fore utī pertināciā dēsisteret. Diēs colloquiō dictus est, ex eō diē quīntus. Interim saepe ultrō citrōque cum lēgātī inter eōs mitterentur, Ariovistus postulāvit nē quem peditem ad colloquium Caesar addūceret: verērī sē nē per īnsidiās ab eō circumvenīrētur; uterque cum equitātū venīret: āliā ratiōne sēsē nōn esse ventūrum. Caesar, quod neque colloquium interpositā causā tollī volēbat neque salūtem suam Gallōrum equitātuī committere audēbat, commodissimum esse statuit omnibus equīs Gallīs equitibus dētractīs, eō legiōnāriōs mīlitēs legiōnis decimae, cui quam maximē cōnfīdēbat, impōnere, ut praesidium quam amīcissimum, sī quid opus factō esset, habēret. Quod cum fieret, nōn irrīdiculē quīdam ex mīlitibus decimae legiōnis dīxit: plūs quam pollicitus esset Caesarem ei facere; pollicitum sē in cohortis praetōriae locō decimam legiōnem habitūrum ad equum rescrībere.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-42