Chapter 1.41

Hāc ōrātiōne habitā, mīrum in modum conversae sunt omnium mentēs, summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī innāta est; prīncepsque decima legiō per tribūnōs mīlitum eī grātiās ēgit quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum gerendum parātissimam cōnfirmāvit. Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnibus ēgērunt utī Caesarī satisfacerent: sē nec umquam dubitāsse neque timuisse neque dē summā bellī suum iūdicium sed imperātōris esse exīstimāvisse. Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex aliīs eī maximam fidem habēbat, ut mīlium amplius quīnquāgintā circuitū locīs apertīs exercitum dūceret, dē quārtā vigiliā, ut dīxerat, profectus est. Septimō diē, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est Ariovistī cōpiās ā nostrīs mīlibus passuum quattor et XX abesse.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-41