Chapter 1.36

Ad haec Ariovistus respondit: iūs esse bellī ut quī vīcissent eīs quōs vīcissent quem ad modum vellent imperārent. Item populum Rōmānum victīs nōn ad alterīus praescrīptum, sed ad suum arbitrium imperāre cōnsuēsse. Sī ipse populō Rōmānō nōn praescrīberet quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sēse ā populō Rōmānō in suō iūre impedīrī. Aeduōs sibi, quoniam bellī fortūnam temptāssent et armīs congressī ac superātī essent, stīpendiāriōs esse factōs. Magnam Caesarem iniūriam facere, quī suō adventū vectīgālia sibi dēteriōra faceret. Aeduīs sē obsidēs redditūrum nōn esse, neque hīs neque eōrum sociīs iniūriā bellum inlātūrum, sī in eō manērent quod convēnisset stīpendiumque quotannīs penderent; sī id nōn fēcissent, longē hīs frāternum nōmen populī Rōmānī āfutūrum. Quod sibi Caesar dēnūntiāret sē Aeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisse. Cum vellet, congrederētur: intellēctūrum quid invictī Germānī, exercitātissimī in armīs, quī inter annōs XIIIĪ tēctum nōn subīssent, virtūte possent.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-36