Chapter 1.31

Eō conciliō dīmissō, īdem prīncipēs cīvitātum quī ante fuerant ad Caesarem revertērunt petiēruntque utī sibi sēcrētō [in occultō] dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret. Eā rē impetrātā, sēsē omnēs flentēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt: nōn minus sē id contendere et labōrāre nē ea quae dīxissent ēnūntiārentur, quam utī ea quae vellent impetrārent; proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent. Locūtus est prō hīs Dīviciācus Aeduus: Galliae tōtīus factiōnēs esse duās; hārum alterīus prīncipātum tenēre Aeduōs, alterīus Arvernōs. Hī cum tantopere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur. Hōrum prīmō circiter mīlia XV Rhēnum trānsīsse; posteāquam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī ac barbarī adamāssent, trāductōs plūrēs; nunc esse in Galliā ad centum et vīginti mīlium numerum. Cum hīs Aeduōs eōrumque clientēs semel atque iterum armīs contendisse; magnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse. Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs, quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitiō atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis et iūre iūrandō cīvitātem obstringere, sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs quō minus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent. Ūnum sē esse ex omnī cīvitāte Aeduōrum quī addūcī nōn potuerit ut iūrāret aut līberōs suōs obsidēs daret. Ob eam rem sē ex cīvitāte profūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium postulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur. Sed pēius victōribus Sēquanīs quam Aeduīs victīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset et nunc dē alterā parte tertiā Sēquanōs dēcēdere iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus ante Harūdum mīlia hominum XXIIIĪ ad eum vēnissent, quibus locus ac sēdēs parārentur. Futūrum esse paucīs annīs utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent; neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit Admagetobrigae, superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cuiusque līberōs poscere, et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sī qua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem eius facta sit. Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium: nōn posse eius imperia diūtius sustinēre. Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxilī, omnibus Gallīs idem esse faciendum quod Helvētiī fēcerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium, aliās sēdēs remōtās ā Germānīs petant fortūnamque quaecumque accidat experiantur. Haec sī ēnūntiāta Ariovistō sint, nōn dubitāre quīn dē omnibus obsidibus quī apud eum sint gravissimum supplicium sūmat. Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse nē māior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-31