Chapter 1.25

Caesar prīmum suō, deinde omnium ex cōnspectū remōtīs equīs, ut aequātō omnium perīculō spem fugae tolleret, cohortātus suōs proelium commīsit. Mīlitēs ē locō superiōre pīlīs missīs facile hostium phalangem perfrēgērunt. Eā disiectā gladiīs dēstrictīs in eōs impetum fēcērunt. Gallīs magnō ad pugnam erat impedīmentō quod plūribus eōrum scūtīs ūnō ictū pīlōrum trānsfīxīs et colligātis, cum ferrum sē īnflexisset, neque ēvellere neque sinistrā impedītā satis commodē pugnāre poterant; multī ut diū iactātō bracchiō praeoptārent scūtum manū ēmittere et nūdō corpore pugnāre. Tandem vulneribus dēfessī et pedem referre et, quod mōns suberat circiter mīlle passuum, eō sē recipere coepērunt. Captō monte et succēdentibus nostrīs, Boiī et Tulingī, quī hominum mīlibus circiter XV agmen hostium claudēbant et novissimīs praesidiō erant, ex itinere nostrōs latere apertō aggressī circumvenīre, et id cōnspicātī Helvētiī, quī in montem sēsē recēperant, rūrsus īnstāre et proelium redintegrāre coepērunt. Rōmānī conversa signa bipertītō intulērunt: prīma et secunda aciēs, ut victīs ac submōtīs resisteret, tertia, ut venientēs sustinēret.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-25