Chapter 1.18

Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem Dīviciācī frātrem dēsignārī sentiēbat; sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: ipsum esse Dumnorigem, summā audāciā, magnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Aeduōrum vectīgālia parvō pretiō redempta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum magnās comparāsse; magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre; neque sōlum domī sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse; atque huius potentiae causā mātrem in Biturīgibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō collocāsse, ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs collocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venire: imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō sed etiam dē eā quam habeat grātiā dēspērāre. Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium eius fugae factum ā Dumnorige atque eius equitibus (nam equitātuī quem auxiliō Caesarī Aeduī mīserant Dumnorix praeerat): eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-18