Chapter 1.14

Hīs Caesar ita respondit: eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs quās lēgātī Helvētiī commemorāssent memoriā tenēret, atque eō gravius ferre quō minus meritō populī Rōmānī accidissent: quī sī alicuius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret quārē timēret neque sine causā timendum putāret. Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Aeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogās vexāssent, memoriam dēpōnere posse?  Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur, quodque tam diū sē impūnē iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem pertinēre. Cōnsuēsse enim deōs immortālēs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, eīs secundiōrēs interdum rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere. Cum ea ita sint, tamen, sī obsidēs ab eīs sibi dentur, utī ea quae polliceantur factūrōs intellegat, et sī Aeduīs dē iniūriīs quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum eīs pācem esse factūrum. Divicō respondit: ita Helvētiōs ā maiōribus suīs īnstitūtōs esse utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint: eius reī populum Rōmānum esse testem. Hōc respōnsō datō discessit.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-14