Chapter 1.12

Flūmen est Arar, quod per fīnēs Aeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte, ita ut oculīs in utram partem fluat iūdicārī nōn possit. Id Helvētiī ratibus ac lintribus iūnctīs trānsībant. Ubi per explōrātōrēs Caesar certior factus est trēs iam partēs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quārtam ferē partem citrā flūmen Arārim reliquam esse, dē tertiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus ad eam partem pervēnit, quae nōndum flūmen trānsierat. Eōs impedītōs et inopīnantēs aggressus magnam partem eōrum concīdit: reliquī sēsē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt. Is pāgus appellābātur Tigurīnus: nam omnis cīvitās Helvētia in quattuor pāgōs dīvīsa est. Hic pāgus ūnus, cum domō exīsset, patrum nostrōrum memoriā, L. Cassium cōnsulem interfēcerat et ēius exercitum sub iugum mīserat. Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium, quae pars cīvitātis Helvētiae īnsignem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenas persolvit. Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās sed etiam prīvātās iniūriās ultus est, quod eius socerī L. Pīsōnis avum, L. Pīsōnem lēgātum, Tigurīnī eōdem proeliō quō Cassium interfēcerant.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/chapter-1-12