Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 919-952

Cunctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,

sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō920

ēminus intorquet. Mūrālī concita numquam

tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī

dissultant crepitūs. Volat ātrī turbinis īnstar

exitium dīrum hasta ferēns ōrāsque reclūdit

lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbīs;925

per medium strīdēns trānsit femur. Incidit ictus

ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus.

Cōnsurgunt gemitū Rutulī tōtusque remūgit

mōns circum et vōcem lātē nemora alta remittunt.

Ille humilis supplex oculōs dextramque precantem930

prōtendēns 'Equidem meruī nec dēprecor' inquit;

'ūtere sorte tuā. Miserī tē sī qua parentis

tangere cūra potest, ōrō (fuit et tibi tālis

Anchīsēs genitor) Daunī miserēre senectae

et mē, seu corpus spoliātum lūmine māvīs,935

redde meīs. Vīcistī et victum tendere palmās

Ausoniī vīdēre; tua est Lāvīnia coniūnx,

ulterius nē tende odiīs.' Stetit ācer in armīs

Aenēās volvēns oculōs dextramque repressit;

et iam iamque magis cunctantem flectere sermō940

coeperat, īnfēlīx umerō cum appāruit altō

balteus et nōtīs fulsērunt cingula bullīs

Pallantis puerī, victum quem vulnere Turnus

strāverat atque umerīs inimīcum īnsīgne gerēbat.

Ille, oculīs postquam saevī monimenta dolōrīs945

exuviāsque hausit, furiīs accēnsus et īrā

terribilis: 'Tūne hinc spoliīs indūte meōrum

ēripiāre mihī? Pallās tē hōc vulnere, Pallās

immolat et poenam scelerātō ex sanguine sūmit.'

Hōc dīcēns ferrum adversō sub pectore condit950

fervidus; ast illī solvuntur frīgore membra

vītaque cum gemitū fugit indīgnāta sub umbrās.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/ar/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-919-952