Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VIII 608-629

At Venus aetheriōs inter dea candida nimbōs

dōna ferēns aderat; nātumque in valle reductā

ut procul ēgelidō sēcrētum flūmine vīdit,610

tālibus adfāta est dictīs sēque obtulit ultrō:

'Ēn perfecta meī prōmissā coniugis arte

mūnera. nē mox aut Laurentīs, nāte, superbōs

aut ācrem dubitēs in proelia poscere Turnum.'

Dīxit, et amplexūs nātī Cytherēa petīvit,615

arma sub adversā posuit radiantia quercū.

Ille deae dōnīs et tantō laetus honōre

explērī nequit atque oculōs per singula volvit,

mīrāturque interque manūs et bracchia versat

terribilem cristīs galeam flammāsque vomentem,620

fātiferumque ēnsem, lōrīcam ex aere rigentem,

sanguineam, ingentem, quālis cum caerula nūbēs

sōlis inārdēscit radiīs longēque refulget;

tum lēvīs ocreās ēlectrō aurōque recoctō,

hastamque et clipeī nōn ēnārrābile textum.625

Illīc rēs Italās Rōmanōrumque triumphōs

haud vātum ignārus ventūrīque īnscius aevī

fēcerat īgnipotēns, illīc genus omne futūrae

stirpis ab Ascaniō pugnātaque in ōrdine bella.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/ar/vergil-aeneid/vergil-aeneid-viii-608-629