Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VII 107-134

Aeneas primique duces et pulcher Iulus

corpora sub ramis deponunt arboris altae,

instituuntque dapes et adorea liba per herbam

subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)110

et Cereale solum pomis agrestibus augent.

consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus

exiguam in Cererem penuria adegit edendi,

et uiolare manu malisque audacibus orbem

fatalis crusti patulis nec parcere quadris:115

'heus, etiam mensas consumimus?' inquit Iulus,

nec plura, adludens. ea uox audita laborum

prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

eripuit pater ac stupefactus numine pressit.

continuo 'salue fatis mihi debita tellus120

uosque' ait 'o fidi Troiae saluete penates:

hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque

(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:

"cum te, nate, fames ignota ad litora uectum

accisis coget dapibus consumere mensas,125

tum sperare domos defessus, ibique memento

prima locare manu molirique aggere tecta."

haec erat illa fames, haec nos suprema manebat

exitiis positura modum.

quare agite et primo laeti cum lumine solis130

quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis,

uestigemus et a portu diuersa petamus.

nunc pateras libate Ioui precibusque uocate

Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/ar/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vii-107-134