Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IV 129-159

Ōceanum intereā surgēns Aurōra relīquit.

It portīs iubare exortō dēlēcta iuventūs,130

rētia rāra, plagae, lātō vēnābula ferrō,

Massӯlīque ruunt equitēs et odōra canum vīs.

Rēgīnam thalamō cūnctantem ad līmina prīmī

Poenōrum exspectant, ostrōque īnsignis et aurō

stat sonipēs ac frēna ferōx spūmantia mandit.135

Tandem prōgreditur magnā stīpante catervā

Sīdoniam pictō chlamydem circumdata limbō;

cui pharetra ex aurō, crīnēs nōdantur in aurum,

aurea purpuream subnectit fībula vestem.

Nec nōn et Phrygiī comitēs et laetus Iǖlus140

incēdunt. ipse ante aliōs pulcherrimus omnīs

īnfert sē socium Aenēās atque agmina iungit.

Quālis ubi hībernam Lyciam Xanthīque fluenta

dēserit ac Dēlum māternam invīsit Apollō

īnstauratque chorōs, mixtīque altāria circum145

Crētesque Dryopesque fremunt pictīque Agathyrsī;

ipse iugīs Cynthī graditur mollīque fluentem

fronde premit crīnem fingēns atque implicat aurō,

tēla sonant umerīs: haud illō sēgnior ībat

Aenēās, tantum ēgregiō decus ēnitet ōre.150

Postquam altōs ventum in montīs atque invia lustra,

ecce ferae saxī dēiectae vertice caprae

dēcurrēre iugīs; aliā dē parte patentīs

trānsmittunt cursū campōs atque agmina cervī

pulverulenta fugā glomerant montīsque relinquunt.155

At puer Ascanius mediīs in vallibus ācrī

gaudet equō iamque hōs cursū, iam praeterit illōs,

spūmantemque darī pecora inter inertia vōtīs

optat aprum, aut fulvum dēscendere monte leōnem.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/ar/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-129-159