A TEI Project

Allen and Greenough/ New Latin Grammar

Conditions in Indirect Discourse

590. The following example illustrates some of the foregoing principles in a connected address:—

INDIRECT DISCOURSEDIRECT DISCOURSE
Sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs, ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset: sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī, et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum eī quī flūmen trānsīssent suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae māgnō opere virtūtī tribueret, aut ipsōs dēspiceret: ita ā patribus mâiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte quam dolō contenderent, aut īnsidiīs nīterentur. Quā rē nē committeret, ut is locus ubi cōnstitissent ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet, aut memoriam prōderet. —B. G. 1.13.Sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faciet, in eam partem ībunt atque ibi erunt Helvētiī, ubi eōs tū cōnstitueris atque esse volueris: sīn bellō persequī persevērābis, reminīscere [inquit] et veteris incommodī populī Rōmānī, et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus es, cum eī quī flūmen trānsierant suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut tuae māgnō opere virtūtī tribueris, aut nōs dēspexeris: nōs ita ā patribus mâiōribusque nostrīs didicimus, ut magis virtūte quam dolō contendāmus, aut īnsidiīs nītāmur. Quā rē nōlī committere, ut hīc locus ubi cōnstitimus ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen capiat, aut memoriam prōdat.

XML File